- BRIEGIUS Pagus
- BRIEGIUS Pagusvel Brigensis aut Brigeius a saltu eiusdem nominis appellationem traxit, la Brie. Ionas in Vitis Columbani et Eustasii Abbatum, Briegensem saltum ad fluviolum Resbacem, et saltum pagumque Briegium nuncupat. Beda in l. 3. Historiae c. 8. Brige semel atque iterum appellat, commemorans Monasterium, quod in regione Francorum ab Abbatissa nobilissima nomine Fara constructum est in loco, qui dicitur in Brige. Locus enim, in quo Monasterium Fara condiderat, Evoriacae seu Eboriacum vocabatur; pagus in quo Eboriacum erat, Brige, Brigensis, vel Brigeius, qui in Vita B. Audoeni Brigiensis silva nuncupatur. Multô minor autem et angustior olim fuit pagus Brigensis, quam nunc est: cum distinguerentur ab eo pagus Meldicus, pagusque Pruvinensis, quos ambos pagos cum urbe Meldis et castro Pruvino pago Brigensi nunc attribuimus. Certe Latiniacum villam sitam in territorio Meldico, a Dagoberto collatam Basilicae S. Dionysii; et Latiniacum villam quae sita est in Brieio, annô post eius mortem 4. a Nanthilde Regina Basilicae eiusdem Martyris donatam esse commemorant Gesta Dagoberti Francorum Regis. Ex quo intelligimus, licet ambo ista Latiniaca nobis ignota siut, pagum Meldicum tum a Brigensi distingui consuevisse. Pagus Brigensis, qualis nunc est, quatuor est ex parte popnlorum, Parisiorum, Senonum, Tricassium, atque Meldorum. Parisiorum sunt Nucetum, Gornacum, Latiniacum, Torciacum, Cauda, Turnomium, Liciniacum, Villa nova S. Georgii, ac Braia Comitis Roberti. Senonum sunt Pruvinum, Calma vulgo Chaume, veteri Monasteriô insignis. Ad Meldicam Dioecesin pertinent Creciacum, Columbaria, Firmitas Galtheri, Iotrum, Firmitas sub Iotro. Dioeceseos Tricassinae est Castellio ad Mucram, Chastillon sur Morin, vicus in Castellania Sesaniae pagoque Brigensi positus, et Sesania ipsa. His adiungendi sunt et Suessiones: quandoquidem omnes sciunt, Castellum Theodorici, quod in Briegio Pediculoso aliqua ex parte esse constat, Suessionicae dioeceseos sinibus contineri. Constat quidem et Montem Mirabilem castrum in Briegii finibus positum, Montmirail, ad dioecesin Suessionicam pertinere, necnon Buscionem Buisson, cellâ Cluniaco subiectâ illustrem, et Castellioni ad Matronam propinquum. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.